monumenta.ch > Petrus Blesensis > 'Goliath' in 'Epistulae, 10'
Petrus Blesensis, Epistulae, EPISTULA IX. AD QUEMDAM LUDI LITTERARII DESERTOREM. <<<     >>> EPISTULA XI. AD R. CLERICUM IAM AETATE PROVECTUM.

bnf16714.13-b1  bnf14764.8-d39  bnf2607.6 r-b55  EPISTULA X. AD G. CAPELLANUM REGIS SICILIAE. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Diu est quod rumor insonuit et publice iam crebrescit, bnf14764.9 quod dominus tuus rex Siciliae salutis suae, et paternae traditionis oblitus, cum comite Lorocelli in ruinam et desolationem Agrigentinae Ecclesiae coniuravit. Intendit episcopare fratrem comitis, et ipsum reclamante capitulo violenter intrudit.
2 Tu vero cum scias eum statuam esse, et truncum inutilem, miror quod non ascendis ex adverso, et te pro domo Israel non oppobnf2607.6 vnis. Infelix ego homo, cur non habeo copiam illius comitis, ut aliquid persuadeam homini inhumano? Annuntiarem impio impietatem suam, et, si non lucrifacerem eum Deo, perfecte saltem partes evangelizantis implerem.
3 Zelus domus tuae, Deus, comedit me. Tabescere me fecit zelus tuus, quia obliti sunt verba tua inimici tui. Vere obliti; verbum enim tuum est, Domine: Domus mea, domus orationis, non intrusionis, vocabitur. Domum tuam, Domine, decet sanctitudo, non intrusio. Respice, Domine, in faciem testamenti tui. Zelare honorem et decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae : non irruat in eam immundus et incircumcisus. Consoleris Ecclesiam, quae in conculcationem data est, et dicas ei: Noli timere, filia Sion. civitas Hierusalem, noli flere. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Gloriam illorum humiliabo, qui te humiliant et confundunt; ponam te in superbiam saeculorum. O detestanda operatio! o adolescentia deploranda!
4 Filius Ecclesiae quare se erigit contra matrem? cur abiecit consilium pietatis, et abiit in concilio hab707.12 v impiorum? in una die peribunt cogitationes eorum; consilium autem Domini manet in aeternum.
5 Vae terrae, cuius rex puer est. Doleo, quod inter primitias dominationis suae, et in recentia unctionis regiae hoc praesumit. Virtus equidem consecrationis ab huiusmodi violentiis eum utinam temperasset! magna enim est huius efficacia sacramenti. Nam de David, postquam a Samuele unctus est, Scriptura testatur, quod directus est Spiritus Domini in David a die illa, et in reliquum.
6 Saul quoque die illa, qua olei lenticula a Samuele perfusus est, mutatus est in virum alium, et insiliente in eum Spiritu Domini, cum accessisset ad cuneum prophetarum, cum eis prophetare incepit. Caiphas, qui in illo consistorio, ubi de morte Domini agebatur, sententiam protulit, dicens: Expedit quod unus moriatur pro populo, sicut ait Evangelista, hoc a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius prophetavit.
7 Verum nec virtus unctionis, nec religiosorum crebra exhortatio, nec Dei timor, nec Ecclesiae reverentia, nec suae famae dispendium, nec exemplum paternae mansuetudinis a sua pertinacia hunc refletunt. Duorum mihi nomina expressisti, qui familiares et domestici eius sunt, quorum amicitias, licet ignobiles sint mente et genere, gratantissime acceptavit; hi ipsum in hanc temeritatem excitant et incendunt.
8 Sed certe inimici hominis domestici eius. Proditoria istorum consilia praetulit inconsultissimus adolescens domino Salernitano, et comiti Avelini avunculis suis, quorum fidem et prudentiam necessitas regis frequenter experta est, qui dedecus pueri sua morte redimerent; nec regni humiliationi usque ad effusionem sanguinis et perpetuitatem exsilii consentirent.
9 Sed populi peccatis exigentibus, elongavit a se amicos et proximos, incedensque per viam Roboam consilium venerandae maturitatis abiecit. Porro honorem sponsae suae zelabit Dominus, et malos male perdens retribuet abundanter facientibus superbiam.
10 Et quia ille miserabilis adolescens in thesauros Ecclesiae consilio malignorum manus rapaces iniecit, vereor ne in eum Dominus excandescat, et eveniat quod dicit Iob: Thesauros, inquit, quos devoravit impius, evomet, et de ventre e us extrahet illos Deus. Luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur. Non decebat eum manus laicas ad sacra porrigere. Frequenter debueras ei suggessisse qualiter Oza fuit percussus a Domino, eo quod in arcam Domini manus, devote quidem, sed indigne porrexerit. Qualiter temporibus Iasonis, ille perpetuus hab707.13 r ignis, qui a tempore Ieremiae usque ad Nehemiam duraverat, exstinctus est, eo quod Antiochus occasione Iasonis ad sacerdotalia manum misit. Qualiter regnum Balthazar a Persis occupatum est, et vastatum indicio bnf16714.14 manus ultricis et scribentis, Mane, Thecel, Phares, eo quod vasa Domini in convivio profanasset. His et similibus eum deterrere debueras, sed alligatum est verbum Domini in ore tuo, nec moveris super contritione Ioseph.
11 Times hominem, nec te zelus Domini aut Ecclesiae tangit afflictio. Porro testimonio Iob: Qui timet pruinam, veniet super eum nix. Gloriosum est cuilibet Christiano, si affligatur, dummodo non sit turpis, sed in Christo commendabilis afflictionis occasio. Nemo, inquit Petrus apostolus, patiatur ut fur sed si benefacientes et benedicentes sustinetis, haec est gratia apud Deum.
12 Ideo ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quia digni habebantur pro Christi nomine contumeliam pati. Si exhortationem tuam contemptui habet, ipse contemptus tibi cedet ad gloriam. Lampas, ait Iob, contempta apud cogitationes principum, parata erit ad tempus statutum. Et quod est tempus illud, nisi tempus, de quo dicitur: Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo? Unum noveris, si non annuntiaveris impio impietatem suam, ipse in impietate sua morietur, et eius anima de tuis manibus requiretur. Ovis tua est, et in periculum tuum ipsius custodiam suscepisti.
13 Vide ne alios imiteris, qui lac et lanam quaerunt in ovibus, non salutem. Periculosum est tibi, si in tonsoris officium convertas ministerium pastorale. Tondet Absalon oves suas et fratrem suum interficit; sic animam proximi sui praelatus mortificat, dum eo enormiter delinquente, aut tacet, aut dissimulat, aut consentit, ut inde emolumentum temporale percipiat.
14 Indubitanter quidem scio, quod si orasses instantius, perorasses, et ab hac inhumana tyrannide hominem avertisses. Diffusa est enim gratia in labiis tuis, vivusque est efficax sermo tuus, imo Domini, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Hic est vomer ille aratorius, quo Samgar sexcentos Philistaeos occidit; mandibula asini, qua Samson mille de suis hostibus interfecit; clavus Iahel; pugio Phinees; gladius Gedeonis. Quod si ex corde ageres causam Christi, daret voci tuae vocem virtutis, atque voluntaria oris tui beneplacita faciens, cor regis ad tuum verteret arbitrium ille, in cuius manu corda sunt regum. Non enim, sicut dicit Dominus, vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis; ipse est, qui dat verbum hab707.13 v evangelizantibus virtute multa.
15 Ipse est, qui tibi opportune astaret, si importune et bnf2607.7 r frequenter instares.
16 Habet tuarum continentia litterarum, quod ipsum primo blande et amicabiliter convenisti: ipse autem respondit, se non esse in culpa, sed comitem Lorocelli; cum vero eumdem iterum convenisses, te, sicut asseris, reputavit insanum: ideo ori tuo imposuisti silentium, proprioque ipsum arbitrio dimisisti. Quod primo usus es blanditiis, prudentiae ascribo; non enim litibus exasperandi sunt bnf14764.10 principes, sed temperatius corrigendi, sicut Paulus apostolus ad Timotheum scribens: Servum, inquit, Domini non oportet litigare, sed ad omnes mansuetum esse, et patientem, corripientem cum modestia eos, qui resistunt veritati. Sed qui semel, et secundo verbum exhortationis proposueras, eamdem exhortationem debueras tertiasse : forte aliquid elucaciae contulisset numerus trinitatis.
17 Goliath in tertio lapide prostratus est. Moyses magos Pharaonis in signo tertio superavit. Doleo, quod ad excusandas excusationes in peccatis culpam suam transfundit in alium, quum eum humiliter confiteri et devote corrigere oportebat.
18 Graviter offenditur Deus, cum quis propriam malitiam dissimulando, eam ministerio prosequitur alieno, scriptum est enim, manus in manu non erit innocens malus . Sic dicebat Saul de David: Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philistinorum. Sic Iudaei linguis crucifigentes Dominum, dicentes tamen: Non licet nobis interficere quemquam, tradebant eum occidendum militibus, ut ab eis culpa in alios transferretur. Quod insanum te reputat, non mirare; non est mirum, si insanus alios existimet insanire. Certe cum quidam filius prophetarum venisset et inunxisset Iehu in regem, quaesierunt alii dicentes: Ad quid venit insanus iste ad te? sic apud eos, quorum interiores oculi ambitione, vel invidia excaecantur, vilescit sermo Dominicus, et verba vitae aedificativa vesaniae ascribuntur.
19 Scio quid Dominus tuus somniet, quid affectet in hac erectione sui Dagon, in hac intrusione tyrannica. Utinam maturius saperet et intelligeret, utinam prudentius inter spiritualia et mundana discerneret; peremptorium enim est in principe, vel auram odorare munerum, vel favorem quaerere personarum! Teste siquidem propheta: In quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus; transibunt vero iniquitates in poenam, et munera in dolorem; quia testimonio Iob: Ignis devorabit tabernaculum eorum, qui munera libenter accipiunt. Benedictus autem Dominus, hab707.14 r qui regem Anglorum Henricum a talibus hactenus conservavit innoxium.
20 Manus enim suas excussit ab omni munere; nec in praelatis Ecclesiae promovendis ipsum unquam reflectere potuit, vel muneris oblatio, vel gratia personalis: ideo magnificavit eum Dominus in conspectu regum, et iuxta nomen magnorum, qui sunt in terra, thezaurisavit super eum gloriam et honorem. Bene valeas, amice charissime, et inceptae correptioni diligenter insistas, donec dominus tuus ab invio erroris sui in viam iustitiae revertatur.

sbb1698.12

Petrus Blesensis, Epistulae, EPISTULA IX. AD QUEMDAM LUDI LITTERARII DESERTOREM. <<<     >>> EPISTULA XI. AD R. CLERICUM IAM AETATE PROVECTUM.
monumenta.ch > Petrus Blesensis > 'Goliath' in 'Epistulae, 10'

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik